- PULVILLUS
- PULVILLUSGraece π`ροσκεφάλαιον, ὑπαυχένιον est. His insterni apud Veteres cubatorios consuevisse docet ad Martialem, l. 2. Epigramm. 14. Raderus, nec non Marc. Donatus ad Livium, l. 39. Unde parum diligenter luxum Romanorum descripserunt, qui haec in Commentariis tractare omiserunt, Ioh. Meursius et qui nomine Stanislai Kobiercyki Collectanea edidit. Et quidem pulvillis plumeis, lisque ad partes corporis scite conformatis, usos esse Romanos, discimus ex Appuleio, l. 10. ubi de Matronali lecto inter alia, Sed et stragula veste ——— probe consternunt, ac desuper brevibus admodum, sed satis copiosis pulvillis, aliis nimis modicis quîs maxillas et cervices delicatae mulieres suffulcire consuêrunt, superstruunt etc. De cuiusmodi pulvillis capiendus Martialis, l. 14. Egigr. 146.Lassus Amycleâ poteris requiescere plumâ,Interior cycni quam tibi lana dedit.Ubi quod interiorem lanare, Monachus Sangall. de Rebus Caroli M. l. 2. c. 27. sericum avium vocat. Suntque id generis cycneae exsuviae in Batavia hodie celebres. Casp. Barthius, Anim ad vers. ad Statium, l. 1. Sylv. 2. v. 59. Vide quoque supra Culcitrae subalares, Embrimium, et infra Subalares. De pulvinis Regum eorum qui vivebant luxu iis aemulo, rosâ, Melitensi inprimis, farciri solitis, vide Car. Paschal. Coronar. l. 3. c. 6. Sed et navibus sui Pulvini, palangae scil. seu fustes crassiores teretes, quibus subiectis illae trahuntur. Isidorus, c. 2. l. 19. Pulvini sunt machinae, quibus naves deducuntur et subducuntur, vel etiam, quibus a terra suspensae subsuuntur, feu quibus a terrena labe suspensae quiescunt, ut Minucius Felix ait, ad quem vide Ioh. a Wower et Iac. Ouzelium. Sic sedem, ubi columnae aliaeque molesreponuntur, Cubile Plinio dici vidimus supra: ubi libri, Nidum Martialis, in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.